[4] EPISTOLA IV. Viro Generosiss. D. IOANNI a LASCO, &c Nihil tam praeter expectationem accidit, Comes generosiss. quam nuncii tui adventus, ac subitus ad vos reditus, quorum altero, ut mirum in modum sum gavisus, nihil enim mihi jucundius optimi mei patroni literis, nihil magis desideratum, ita altero non parvum accepi dolorem, eam ob causam potissimum, quod iniqui temporis angustia exclusus, in exemplo Lucubrationum Sadoleti ac Vidae mittendo, tibi morem gerere non potuerim. Verum, qua humanitate es, te aequi bonique hanc moram consulturum spero, qui nihil durius a clientibus exigere soles. Curabo bona fide, ut libelli diligenter exscripti, proximis nundinis Francofordiensibus ad te deferantur. De strage, quod scribis, cum Schytis aedita, memorabile profecto est, & non minus certum rarae gentis vestrae fortitudinis documentum quam & singularis fuit novum illud Senatusconsultum, quo •δημοφορων• imo •παμφαγων• vulturum praeda sit diminuta. Utinam tantum nostri Principes saperent, qui dum •του πρεποντου• ignari, in diversas secedunt sententias, & pro se quisque sua tutantur, fit ut omnia apud nos cum publica tum privata una cum bonis disciplinis ad •πανολητριαν• tendant. Felices vos, qui sub tali Principe vivitis. Cui CHRISTUS servator noster adsit, ut tam claro suo instituto adaugendae, illustrandaeque Reip. suae finem imponere possit. Dignus certe, a quo optimi quique •χαλῃπα• Princeps tanquam a Canone liniamenta prudentiae ac dexteritatis, velut a lege quadam, petant. Eius certe effigies apud me sacro-sancta habetur, pro qua tibi gratias ago immortales, sicuti & pro laboribus in inquirendis M. Ciceronis de Legibus libris mei causa insumptis. Poteram in hoc nimis improbe impudens videri, qui te tantum Virum his fatigare sustinuissem, nisi non tam mea, quam publico omnium studiosorum nomine hoc petiissem. Commendat se tibi Frobenius de meliore nota gratias agens, quod Moschytos libros, si quos recepturus es, tam candide offers. Hoc etiam adjiciens, se summa cura adnixurum, ne ingratus fuisse comperiatur. Caetera, si quae fuerunt, praeteritis nundinis scripsi. Quanquam de meo in te studio nihil dubitas, tamen omnibus literis conceptis verbis testatum volo, nihil mihi esse prius tuo in me favore, cui me in totum dico; si modo vires suppetant, polliceri possis. Bene vale. Clariss. Comes, Patrone incomparabilis. Basileae XIII. KL. JUN. Anno MDXXVII. T.D. Ex animo cliens BONIFACIUS AMERBACHIUS. |